- TRADITIO
- TRADITIOPhilosophiam olim propagandi modus. Quidam enim, memoriae nimium fidentes, censebant supervacuam esse, per literarum monumenta, Sapientiam propagandi rationem: solî proin παραδόσει seu Traditione orali utendum rati, quâ non memoriae tantum robur, sed et Sapientiae maiestatem accedere credebant. In qua sententia Thamus fuit universae Aegypti Rex, ut ex nobili eius disputatione cum theuth, Inventore literarum, apud Platonem in Phaedro ac Timaeo, apparet. Neque alio respexerunt Graeci, dum Musarum Matreni Μνημοσύνην staruerunt, quam Latini a monendo eleganter dixêre Monetam, Voss. de Anat. l. 2. c. 3. Idem Celtarum Sapientes, Druides, voluêre, Caesar de Bell. Gall. l. 6. c. 13. Et Antisthenes adolescenti amissos conquerenti Commentarios: Oportebat, respondit, ista potius animo, quam chartis, scribere. Similiter de Pythagoraeis Plutarchus tradit, quod solâ Traditione et memoriae subsidiô Philosophiam suam propagârint, mysteria sua literis mortuis concredere nefas esle iudicantes; adeoque multa suae disciplinae praecepta scriptis mandaverint: quod tamen A. Gellius, l. 1. c. 9. ad eos solum e Platonicis, qui Α᾿κουςτικὸι dicebantur, trahit; Μαθηματικοῖς vero et verba facere et quaerere, quaeque audîslent, scribere licuisse, docens. De Antonio Eremita quoque refert Nicephorus, eum a Philosopho interrogatum, quomodo res sublimes contemplaretur, quum nullos haberet libros, respondisse: universum hunc Mundi librum sibi Bibliothecae locô esse: hanc omni tempore et ubivis homini praesto esse. Contra alii erant, qui, non omnino improbatî hîc docendi ratione, propter varios tamen, quibus humanum genus obnoxium est, casus, posteritati aliter consulendum esse putârunt. Quorum, ut ex Iosepho constat, familiam duxit Sethus, minimus natu Adami Protoplastae filius, qui scribendi mirabili artificiô, vel inventô, vel aPatre acceptô auctôque, duabus columnis varia Sapientiae arcana insculpsisse legitur. Nihilominus, licet Antiquis literae praesto eslent, non tnata tamen illis scribendi prurigo; sic ut parum vel nihil iis concrederent plerique, contenti disciplinas continuis Traditionibus, quibus praesertim in Oriente, magnus honos, inter suos propagare. Certe ante Salomonem quidquam hac in re literis mandatum non esse, certa sunt indicia: isque primus subtilissimam philosophiam posteritati literis tradidit. Inde Graeci coeperunt id velut proprium sibi scribendi munus vindicare: quibus Phoenices, cum alias multas doctrinas, tum vero ltieras, attulisle, discimus ex Herodoto, l. 1. quamvis iam ante Cadmum literas in Graecia fuisse, dicat Diodor. Sic. l. 6. Interim Traditionem usque ad Hometi tempora, etiam in illa gente, perseverâsse, aslerit Iosephus, ubi ante Homerum nihil conscriptum fuisse docet, l. 3. c. 8. Primi autem, Pherecydes, Pythagoras et Thales, de caelestibus ac divinis rebus quaedam conscripsisse leguntur, apud Euseb. Praepar. Euang. l. 10. c. 2. a quo mox omnia libris velut dilviô inundata. Cui impetigini ut metas poneret Pythagoras, decrevit, ut cubicis rationibus praecepta in voluminibus scriberentur; constituitque Cubum 216. versuum eosque non plures, quam tres, in una conscriptione, oportere esse iudicavit. Verum diuturna non fuit Lex, ipsique Pythagoraei paulo post nimiâ scriptitatione reliquis neutiquam cessêre. Post Graecos, ad Latinos scribendi cacoethes transiit. Germani autem, Galli, et Septentrionis incolae, sero admodum ad scribendum animum applicuerunt: Gothique, Scandinaviae gens celebris, Traditione contenti fuêre, usque ad A. C. 370. quô ab Ulphila sive Gulfila Episcopo scribendi artificium addidicerunt. Quemadmodum et Thraces, quamquam apud eos Philosophia orta videatur, tamen necdum Aeliani aevô literas noverant. Taautus vero Philosophus antiquissimus Aegyptiorum Philosophiam scripsisse fertur; cuius proin librorum meminit Sanchoniatho, apud Euseb. l. 1. c. 7. Ut de Mose, divinô iuslu, imo et imitatione, verba Decalogi, scribente, modoque multiformi tradendi Doctrinam salutis, nihil addam. Vide Georg. Hornium, Histor. Philos. l. 7. c. 2. Hoc saltem adicio. Inter Iudaeorum Sectas, Karaitae, omnibus Traditionibus reiectis, literam solum urgebant: Pharisaei contra atque Esleni Traditiones seu Verbum non scriptum magnô conatu Populo obtrudebant, illas non aequiparantes modo S. Scripturae, sed et praeferentes. Unde Legem faciebant duplicem, unam scriptam Thorach schebichtaab; alteram oretenus traditam, Thorab begnal pe, dictam; utramque docentes Moysi a Deo, in monte Sinai, fuisse traditam: Sed posteriorem a Mose Iosuae, a Iosua Senioribus, a Senioribus, Prophetarum choro; a Prophetis, magnae Synagogae viris, ab his, reliquis, oretenus communicatam. Quae una ex praecipuis fuit Pharisaeorum ac Sadducaeorum, qui e Karaitis orti, controversiis. Ita enim Pharisaei, Observemus, dicebant, Legem a Maioribus in manus nobis traditam, expositamque ex ore Sapientum, qui Traditione illam exposuerunt. Sadducaei contra, Non auscultemus ulli Traditioni Expositionique, sed unice inhaereamus Legi Mosis, Gotionides, c. 29. Et hoc est, quod Christus impugnat, Matth. c. 5. v. 21. ubi saepius reperimus verba illa: Η᾿κούσατε, ὅτι ἐῤρέθη τοῖς Αῤχαίοις, Audivistis, dictum esse Veteribus, seu a Veteribus, i. e. oretenus traditum; quod vox ἠκούσατε confirmat: auditu enim solum Traditiones percipiuntur, etc. Vide Theod. Bezam in locum: et plura hanc in rem, apud Thom. Godwyn. de Ritib. Hebr. l. 1. c. 10. ut et supra ubi de Lucifugis et Pharisaeis; nec non voce Misna.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.